라틴어 문장 검색

quoties ibi claritas luminis caelestis, quanta saepe flagrantia mirandi apparuerit odoris, quae alia sint signa ostensa, in ipso libro, de quo haec excerpsimus, quisque legerit, inueniet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. X. 1:2)
Nullus enim tam cautus invenitur et ingeniosus amator, si diu sibi fructus differantur amoris, et quandoque plurima sit ad tempus sponsione deceptus, qui vel ex eo probus non fiat vel eius non appareat in aperto dolositas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 20:9)
Dixit vero Deus: "Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida". Factumque est ita.
하느님께서 말씀하시기를 “하늘 아래에 있는 물은 한곳으로 모여, 뭍이 드러나라.” 하시자, 그대로 되었다. (불가타 성경, 창세기, 1장9)
et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus.
그 땅의 금은 질이 좋았으며, 그 고장에는 브델리움 향료와 마노 보석도 있었다. (불가타 성경, 창세기, 2장12)
Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius.
이렇게 사람은 모든 집짐승과 하늘의 새와 모든 들짐승에게 이름을 붙여 주었다. 그러나 그는 사람인 자기에게 알맞은 협력자를 찾지 못하였다. (불가타 성경, 창세기, 2장20)
Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me".
당신께서 오늘 저를 이 땅에서 쫓아내시니, 저는 당신 앞에서 몸을 숨겨야 하고, 세상을 떠돌며 헤매는 신세가 되어, 만나는 자마다 저를 죽이려 할 것입니다.” (불가타 성경, 창세기, 4장14)
Dixitque ei Dominus: "Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!". Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
주님께서 그에게 말씀하셨다. "아니다. 카인을 죽이는 자는 누구나 일곱 곱절로 앙갚음을 받을 것이다." 그런 다음 주님께서는 카인에게 표를 찍어 주셔서, 어느 누가 그를 만나더라도 그를 죽이지 못하게 하셨다. (불가타 성경, 창세기, 4장15)
ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
에녹은 하느님과 함께 살다가 사라졌다. 하느님께서 그를 데려가신 것이다. (불가타 성경, 창세기, 5장24)
Noe vero invenit gratiam coram Domino.
그러나 노아만은 주님의 눈에 들었다. (불가타 성경, 창세기, 6장8)
At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.
물은 열째 달이 될 때까지 계속 줄어, 열째 달 초하룻날에는 산봉우리들이 드러났다. (불가타 성경, 창세기, 8장5)
Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.
그러나 비둘기는 발붙일 곳을 찾지 못하고 방주로 노아에게 돌아왔다. 온 땅에 아직도 물이 있었던 것이다. 노아는 손을 내밀어 그것을 잡아 방주 안으로 들여놓았다. (불가타 성경, 창세기, 8장9)
Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus,
내가 땅 위로 구름을 모아들일 때 무지개가 구름 사이에 나타나면, (불가타 성경, 창세기, 9장14)
Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo.
사람들이 동쪽에서 이주해 오다가 신아르 지방에서 한 벌판을 만나 거기에 자리 잡고 살았다. (불가타 성경, 창세기, 11장2)
Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
해가 지고 어둠이 깔리자, 연기 뿜는 화덕과 타오르는 횃불이 그 쪼개 놓은 짐승들 사이로 지나갔다. (불가타 성경, 창세기, 15장17)
Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur,
주님의 천사가 광야에 있는 샘터에서 하가르를 만났다. 그것은 수르로 가는 길가에 있는 샘이었다. (불가타 성경, 창세기, 16장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION